PUBLICIDAD

Oremus

|

Oremus pro pontifice nostro Benedicto.
Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius.
Deus omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum Benedicto XVI, quem pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Paternoster, Ave Maria, Gloria

*     *     * 
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris,
R. te rogamus, audi nos.         
Ut domum Apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris,
R. te rogamus, audi nos.         
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris,
R. te rogamus, audi nos.         
Ut regibus et principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris,
R. te rogamus, audi nos.         
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris,
R. te rogamus, audi nos.         
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris,
R. te rogamus, audi nos.         
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris,
R. te rogamus, audi nos.



Comentarios

Deja una respuesta

Tu dirección de correo electrónico no será publicada.